previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas; ac 7 neque suem velimus impasci, quoniam rostro suffodiat et cespites excitet, neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum est, quia udo demerguntur ungulae 8 et atterunt [2] scinduntque radices herbarum. Tum deinde asperiora 1et pendula loca mense Februario luna crescente fimo iuvanda sunt, omnesque lapides et si qua obiacent falcibus obnoxia colligi debent ac longius exportari summittique pro natura locorum aut temperius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ vetustatis obducta, quibus mederi solent agri- 2 3 4 5 6 7 8 9 10 [p. 208] colae veteres 11vel eraso musco seminibusque de tabulate superiectis vel ingesto stercore; quorum neutrum tantum prodest quantum si cinerem saepius [3] ingeras. Ea res muscum enecat. At tamen pignora sunt ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed haec, si prata accessimus,12facere debemus; sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovandanam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes [4] adfertigitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus 13per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus; insequente deinde anno, frumento. Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus 14exstirpabimus, nisi si 15fructus arbusti id facere nos prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus faeni seremus, tum glaebas sarculis resolvemus et inducta crate coaequabimus grumosque, quos ad versuram plerumque fractae faciunt crates, disiciamus 16ita, necubi ferramentum faenisecis possit [5] offendere. Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum faenisecas eam oportet recidere ac deinde rigari,17si fuerit facultas aquae et 18 19 20 21 22 23 24 [p. 210] si tamen terra densior est; nam in resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum fuerit 25et herbis colligatum solum,26quoniam impetus aquarum proluit terram nudatisque [6] radicibus gramina non patitur coalescere. Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare; nam pecudes, ut ante iam dixi, molli solo infigunt ungulas atque interruptas non sinunt herbarum 27radices serpere et condensari. Altero tamen anno minora pecora post faenisicia permittemus admitti, si modo siccitas et [7] conditio 28loci patietur. Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus faeni macriora loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior divus praebet etiam subiectis alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus 29perductus sucum stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes agricolae etiam in aratis collem magis quam vallem stercorant, quoniam, ut dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.

1

2 sed ut] aut si R, edd. ante Schn.

3 proripit SR, Lundström.

4 qui et SA.

5 cineras SA.

6 validiorisque R, edd. ante Lundström.

7 sic vellamus ut Lundström: sigilla /// mus u (t suprascr. man. rec.) S: sigillam usu A: si vellamus ut R: per ver evellamus Ald., Gesn., Schn.

8 intuba solstitialis ae (cett. verba om.) SA.

9 demergunt ungulas R, et vulgo ante Lundstrōm.

10 asperiora R pauci: aspriora SA, Lundström: macriora R aliquot, et vulgo.

11

12

13

14

15

16

17

18 veteres Lundström: veteri codd., et vulgo.

19 adcessimus SA, Lundström: cepimus R plerique: accepimus Gesn., Schn.: coepimus vel cepimus vett. edd.

20 protinus SA, Lundström: sepius R: saepius vett. edd.

21 interveniunt radicibus SA, Schn.

22 si om. SA.

23 disiciamus Lundstrōm, praeeunte Pontedera: assicamus vel adsiccamus codd. plerique: dispiciemus R duo dett.: despiciemus vett. edd.: dissipabimus vulgo.

24 faenisecas e. o. r. a. d. rigari Lundström:alii alia.

25

26

27

28

29

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: